Menalcas est pastor commenticius in eclogis quibusdam e libro Bucolicorum P. Vergilii Maronis. Eclogae quintae particeps, Menalcas ibi in carmine apotheosin Daphnidis adclamat, pastoris intempestative mortui, sub cuius nomen C. Caesar, anno 44 a.C.n. necato, anno 42 deificato, commemorari censetur. Menalcas, victor certaminis, se olim duo carmina composuisse proclamat, scilicet "Formosum Corydon ardebat Alexin" et "Cuium pecus? an Meliboei?" Illa est ecloga secunda eiusdem libri (incipit verbatim "Formosum pastor Corydon ardebat Alexin"); haec autem sunt verba quibus persona Menalcas dialogum eclogae tertiae coepit (verbatim "Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?") Quo dialogo Menalcas a poeta seniori, nomine Damoeta, ad certamen incitatur.

"Dic mihi, Damoeta, cuium pecus?": liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 6r)

Menalcae mentio reperitur etiam in dialogo eclogae nonae; ibi Moeris pastor Menalcam carmen, P. Alfeno Varo dicatum, ad despoliationem Mantuae deprecandam composuisse, ipsum autem nuper e terris suis expulsum refert. Moeris huius carminis, quod Menalcas composuerit, versus tres verbatim citat:

Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,
cantantes sublime ferent ad sidera cycni.

Proponere licet Menalcam, particeps duarum eclogarum et in alia refertum, Vergilium ipsum figurare.

Bibliographia

recensere
  • M. Winterbottom, "Virgil and the Confiscations" in Greece and Rome n.s. vol. 23 (1976) pp. 55–59.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.