Quo te, Moeri, pedes? An, quo via ducit, in urbem? incipit ecloga nona e libro Bucolicorum P. Vergilii Maronis, anno fere 41 a.C.n. composita, quo tempore P. Alfenus Varus, cui officium concessum est terras Galliae Cisalpinae expropriare et militibus veteranis, proelio Philippico pugnato, mandare. Is olim Cremonam, nuper Mantuam (urbem Vergilii nativam) despoliaverat (vv. 27-9).

Dialogus fingitur pastorum Lycidae et Moeridis. Hic nuper expropriatus capras suas novo possessore ducit; Menalcam amicum iuniorem carmen composuisse ad despoliationem Mantuae deprecandam, ipsum autem nuper destitutum refert (hic Menalcas, eclogae quintae particeps, Vergilium ipsum figurare proponitur). Lycidas se poetam proclamat sed nec Varii nec Cinnae aemulum (vv. 32-36).

BibliographiaRecensere

  • M. Winterbottom, "Virgil and the Confiscations" in Greece and Rome n.s. vol. 23 (1976) pp. 55-59

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.