Memoria nuclearis magnetica sive memoria nuclei magnetici[1] circa viginti annos, a 1955 fere ad 1975, fuit praevalens memoriae computatralis accessus fortuiti forma. Quod genus memoriae, simpliciter memoria nuclearis vel sermone quotidiano nucleus saepe appellata, perparvis toroidis (anulis) utitur, nucleis, per quos fila tenuia ad informationem scribendam et legendam inseruntur. Quique nucleus unum bit informationis repraesentat. Nuclei binis rotationis viis magnetizari possunt: secundum et contra horologii motum. Memoria nuclearis est coacervatio non volatilis quia eius res contentas in perpetuum sine electricitate retinere potest

Planities memoriae nuclearis 32 x 32 quae 1024 datorum bits coacervat.
Memoria nuclearis Propositi Whirlwind, circa 1951.
Planities nuclearis. Distantia inter anulos est 1 mm (0.04 in) fere. Fila viridia librata sunt X; fila Y sunt fusca et recta, ad tergum.
Planities memoriae nuclearis 10.8×10.8 cm cum 64 x 64 bits (4 Kb), ut in CDC 6600 videntur. Pars inserta architecturam word line binis filis per bit praeditam monstrat.
Aspectus angularis.

Nexus interni

  1. Anglice magnetic-core memory.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad memoriam nuclearem spectant.