Melchior Cesarottus
scriptor et professor Italicus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Maii 1730; Patavium
Obitus: 4 Novembris 1808; Selvatianum
Patria: Respublica Veneta
Obitus: 4 Novembris 1808; Selvatianum
Patria: Respublica Veneta
Officium
Melchior Cesarottus (Italiane: Melchiorre Cesarotti, 1730-1808) fuit scriptor italicus, natus Patavii.
VitaRecensere
Melchior Cesarottus apud seminarium Patavinum primum discipulus fuit, deinde docuit rhetoricam. Nominatus est anno 1768 professor graecae et hebraicae linguarum apud universitatem eiusdem civitatis, et, anno 1806, Napoleo I ei stipendium tribuit. Ut imperatori francorum gratias ageret, illi dedicavit carmen cui titulus "La Pronea" (anno 1807).
OperaRecensere
Composuit:
- versiones, quae alicuius momenti habentur, Ossiani, Demosthenis, Plutarchi necnon Homeri; Iliadem interpretavit tum versibus tum oratione soluta, sed in versione versificata, cui titulum De morte Hectoris dedit, ordinem illius carminis graeci mutavit.
- Cursus de graecis litteris
- tractatum de philosophia linguarum
- tractatum de philosophia gustus
- De voluptate, qua e tragoedia oritur
- pauca carmina.
Eius opera collecta sunt in 42 vol., in 8-o, Pisis, 1805-1813. Quorum ecloga edita sunt in 4 volumina, in-8o, Mediolani, 1820.
BibliographiaRecensere
- Claudio Chiancone, Melchiorre Cesarotti, les Lumières et la Révolution Française, Laboratoire Italien. Politique et société, 9 (2009), p. 35-50.
- Claudio Chiancone, La scuola di Cesarotti e gli esordi del giovane Foscolo, Pisis, prelis ETS, 2013.
- Stipula e libro Dictionnaire Bouillet intitulato versa
Nexus externiRecensere
Vide Melchiorem Cesarottum apud Vicifontem. |