Maxim's Lutetiae in vico Regali

Maxim's est popina satis famosa, Lutetiae in vico Regali sita, anno 1893 instituta.

HistoriaRecensere

Hanc cauponam sub nomine Maxim's et George's[1] condiderunt Maxime Gaillard et Georges Everaert die 7 Aprilis 1893 ad n° 3 vici Regalis (rue Royale), adiuvante macellario quodam necnon mercatore vini Campaniensis.

FamaRecensere

Iam anno 1899 comoedus Georgius Feydeau (qui ipse apud Maxim's mensam continuo sibi reservavit) amicitias huius popinae illusit in mimo suo La dame de chez Maxim. Scriptores Victor Léon et Leo Stein anno 1905 de eadem re scripserunt in ludo Die Lustige Witwe ("Vidua gaudens") a compositore musicali Lehár confecto: ibi iuvenis Danilo apud Maxim's refugium saepe petit et, ut eum in matrimonium persuaderet, vidua Anna atrium suum in similitudine huius popinae decorat servosque et meretrices e Maxim's convocat.

NotaeRecensere

  1. Vide quid.fr.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Hugo, Vingt ans maître d'hôtel chez Maxim's. Paris: Amiot-Dumont, 1951.