Mars Thincsus
deus belli Germanicus
Mars Thincsus (Gothice: 𐍄𐌴𐌹𐍅𐍃[1], Theodisce alte antique: Ziu, Anglosaxonice: Tīƿ, Nordice: Týr) est deus Germanicus pugnae singularis, victoriae et gloriae heroicae, depictus ut vir cum una sola manu. Filius gigantis Hymir et Frillae secundum Eddam Maiorem est, sed Snorro Sturlaeus in sua Edda Minore eum filium Othini et Friggae esse affirmat.
Asteroides 4092 Tyr in eius honorem nominatus est.
Origines
recensereNomen 'Týr' "deum" significat (v.gr. Hangatýr "deum pendentem" significat et id est unum nominum Othini) et ex vocabulo Protogermanico Tîwaz provenit et id ipsum ex vocabulo Protoindoeuropaeo Dyeus quod deus principalis primum fuit et praecursor Dios in mythologia Graeca et Dyaus Pitar in religione Vedica.