Maria-Magdalenen-Gymnasium Breslau

Maria-Magdalenen-Gymnasium Breslau (MMG) schola antiquissima infra muros civitatis Vratislaviensis in Silesia (Germania) erat. Condita est anno 1267 iuxta ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae. Erat schola latina (Lateinschule) in qua discipuli linguas (sicut Latinam et Graecam antiquam) atque mathematicam didicerunt. Multi viri magnae nobilitatis ex hac schola evaserunt: poetae, conductores, inventores, medici et alii.

Consignatio conditionis
Novum aedificium anno 1710

Schola in Vratislavia aderat usque ad annum fatalem 1945 in quo Theudisci expulsi erant. Anno 1946 ibidem nova schola polonica condita est quae II. Liceum Ogólnokształcace im. Piastów Sląskich appellatur.