Christianus Gryphius (natus Fraustadii[1] die 29 Septembris 1649[2]; mortuus Vratislaviae die 6 Martii 1706) fuit magister scholarum Germanicus.

Andreae Gryphii filius anno 1686 rector creatus est, et ex anno 1699 insuper bibliothecarius in Gymnasio Vratislaviensi ad Sanctam Magdalenam fuit. Iuvenis alacres poetae Daniel Casparus de Lohenstein et Christianus Hoffmann de Hoffmannswaldau eum moverant.

Postea autem Gryphius in carminibus suis modestiam ac temperantiam Friderici de Canitz imitabatur. Opuscula eius in lucem edita sunt sub titulo Poetische Wälder (Francofurti 1698). Post mortem editus est Der deutschen Sprache unterschiedene Alter etc., dramaticus actus scholasticus (Vratislaviae 1708).

Bibliographia

recensere
  • Dietrich Eggers: Die Bewertung deutscher Sprache und Literatur in den deutschen Schulactus von Christian Gryphius. Meisenheim 1967
  • Paul Moser: Christian Gryphius. Herbipoli 1936
  1. Polonice Wschova in Palatinatu Lubucensi.
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi

recensere
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!