Mare Diracianum[1] est theoreticum vacui exemplar, quod vacuum censet infinitum particularum energiam negativam habentium mare. Haec imago primum anno 1930 adsumpta est a Paulo Dirac (1902–1984), physico Britannico, ad explanandos inusitatos energiae negativae status quantum quos aequatio Diraciana pro electronis relativisticis praedicebat. Positron, antimateria electroni res simillima, primum conceptum est foramen in mari Diraciano, diu ante eius inventionem in experimentis anno 1932 factis.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

ComentariiRecensere

Nexus interni

  Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!