Marcus Valerius M.f. Messalla
Marcus Valerius M.f. Messalla (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Gens Recensere
Filius eius Marcus Valerius Messalla anno 161 a.C.n. consulatum adeptus est.
Cursus honorum Recensere
Valerius anno 193 praetor peregrinus fuit[1]. Postquam semel frustra consulatum appetivit, anno 188 una cum Gaio Livio M.f. Salinatore electus est[2] neque autem Pisae cum Liguribus in provincia multum effecit[3]. Anno 181 legatus Lucii Aemilii Paulli in Liguriam rediit[4]. Anno 174 legatus in Macedoniam missus est[5]. Ab anno 172 XVvir sacris faciundis erat et post annum 167 mortuus est.
Bibliographia Recensere
- Jens Bartels, "V. Messala, M. [I 35]" in Der Neue Pauly vol. 12/1 (Stutgardiae: Metzler, 2002. ISBN 3-476-01482-7) col. 1100.
Notae Recensere
Antecessores: Gnaeus Manlius Vulso et Marcus Fulvius M.f. Nobilior |
Consul 188 a.C.n. cum Gaio Livio M.f. Salinatore |
Successores: Marcus Aemilius M.f. Lepidus I et Gaius Flaminius C.f. |