Marcus Porcius Cato Uticensis, sive Cato minor (natus 95 a.C.n., mortuus 46 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Catonis Uticensis statua, saec. XIX facta, qui Phaedonem Platonis legit antequam se occiderit (Ioannes Baptista Roman et Franciscus Rude; Museum Lupariense)

Biographia

recensere

Adhuc puer, invicta animi vis ostendit. Cum in domo Drusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romam venerunt. Popedius Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonem puerum rogavit ut Latinos apud avunculum adiuvaret. Cato vultu constanti negavit id se facturum. Ac philosophiam Stoicismi dicavit. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partem levatum tenuit, et abiecturum inde se minatus est, nisi precibus obtemperaret; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. Tunc Popedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam parvum; si enim senator esset, ne sperare quidem ius civitatis nobis liceret."

Cato, cum salutandi gratia ad Sullam a paedagogo duceretur, et in atrio cruenta proscriptorum capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratus est; seque eodem esse animo significavit, quo puer alius nomine Cassius, qui tunc publicam scholam cum Fausto Cornelio Syllae filio frequentabat. Cum enim Faustus Cornelius Sulla proscriptionem paternam in schola laudaret, diceretque se, cum per aetatem posset, eamdem rem esse facturum, ei sodalis gravem colaphum impegit.

Insignis fuit et ad imitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia. Cum enim interrogaretur quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem. Iterum interrogatus quem secundum maxime diligeret, iterum fratrem respondit. Quaerenti tertio idem responsum dedit, donec ille a percunctando desisteret. Crevit cum aetate ille Catonis in fratrem amor: ab ejus latere non discedebat; ei in omnibus rebus morem gerebat. Annos natus viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forum prodierat, nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusque ingenium: in utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior.

Cato, cum frater, qui erat tribunus militum, ad bellum profectus esset, ne eum desereret, voluntana stipendia fecit. Accidit postea ut Catonis frater in Asiam proficisci cogeretur, et iter faciens in morbum incideret: quod ubi audivit Cato, licet tunc gravis tempestas saeviret, neque parata esse magna navis, solvit e portu Thessalonicae exigua navicula cum duobus tantum amicis tribusque servis, et paene haustus fluctibus tandem praeter spem incolumis evasit. At fratrem modo defunctum vita reperit. Tunc questibus et lacrimis totum se tradidit: mortui corpus quam magnificentissimo potuit funere extulit, et marmoreum tumulum exstrui curavit suis impensis. Vela deinde daturus, cum suaderent amici ut fratris reliquias in alio navigio poneret, animam se prius quam illas relicturum respondit, atque ita solvit.

Cato quaestor in insulam Cyprum missus est ad colligendam Ptolemaei regis pecuniam, a quo populus Romanus haeres institutus fuerat. Integerrima fide eam rem administravit. Summa longe major, quam quisquam sperare potuisset, redacta est. Fere septem milia talentorum navibus imposuit Cato: atque ut naufragii pericula vitaret, singulis vasis, quibus inclusa erat pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit, ut si forte mersum navigium esset, locum amissae pecuniae cortex supernatans indicaret. Catoni advenienti senatus et tota ferme civitas obviam effusa est, nec erat res triumpho absimilis. Actae sunt Catoni a senatu gratiae, praeturaque illi et jus spectandi ludos praetextato extra ordinem data. Quem honorem Cato noluit accipere, iniquum esse affirmans sibi decerni quod nulli alii tribueretur.

Cum Caesar consul legem reipublicae perniciosam tulisset, Cato solus, ceteris exterritis, huic legi obstitit. Iratus Caesar Catonem extrahi curia, et in vincula rapi jussit: at ille nihil de libertate linguae remisit, sed in ipsa ad carcerem via de lege disputabat, civesque commonebat ut talia molientibus adversarentur Catonem sequebantur maesti patres, quorum unus objurgatus a Caesare quod nondum misso senatu discederet: "Malo, inquit, esse cum Catone in carcere, quam tecum in curia." Exspectabat Caesar dum ad humiles preces Cato sese demitteret: quod ubi frustra a se sperari intellexit, pudore victus, unum e tribunis misit qui Catonem dimitteret.

Cato Pompeii partes bello civili secutus est, eoque victo exercitus reliquias in Africam cum ingenti itinerum difficultate perduxit. Cum vero ei summum a militibus deferretur imperium, Scipioni, quod vir esset consularis, parere maluit. Scipione etiam devicto, Uticam Africae urbem petivit, ubi filium hortatus est ut clementiam Caesaris experirvetur; ipse vero cenatus deambulavit, et cubitum iturus, artius diutiusque in complexu filii haesit, deinde ingressus cubiculum, post Phaedonem legendum, ferro sibi ipse mortem conscivit. Caesar, audita Catonis morte, dixit illum gloriae suae invidisse, quod sibi laudem servati Catonis eripuisset. Catonis liberos, eisque patrimonium incolume servavit.

Cato Uticensis in litteris

recensere

Vitis parallelis Plutarchus de Catone Uticense scripsit. Etiam Dantes Alagherius Catonem Uticensem in "Purgatorio" suae "Divinae Comoediae" scripsit.

  Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.