Manono
(Redirectum de Manono Insula)
Manono[1] est insula Samoana, in Freto Apolimensi inter insulas Savaios et Upolum sita, 3.4 chiliometra ad occidentem-septentriones-occidentem ante Promontorium Lefatu, occidentalissimum Upolus locum. Area insulae est 3 km². Cum aliis in freto insulis, Manono ad pagum Aiga-i-le-Taos pertinet. Numerus incolarum censu anni 2006 fuit 889,[2] qui quattuor vicos habitabant:
- Apai, occidentali (102)
- Faleu, australi (329)
- Lepuiai, inter australem et occidentem (184)
- Salua, septemtrionali (158)
Non licet canibus insulam habitare; non adsunt quoque autocineta. Saeculo undevicensimo ineunti, insula saepe Flat Island (Insula Prona) appellata est, quod in parvo et prono colli et terra humili consistit.
Notae
recensere- ↑ Saltem tres traditiones originem nominis narrant, quarum omnes insulas Vitienses implicant (Turner 1884 228–230).
- ↑ Population and Housing Census Report 2006 (Apiae: Samoa Bureau of Statistics, Iulio 2008).
Bibliographia
recensere- Turner, George. 1884. Samoa a Hundred Yearws Ago and Long Before. Praefatio E. B. Tylor. Londinii: Macmillan.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |