Aperire sectionem principem
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Mammalia
Aetas fossilium: Triassico superiori–Recens, 220–0 Ma
Modo horologii a laeva superiore: Giraffa camelopardalis, Acerodon jubatus, Panthera leo, erinaceina
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Subphylum: Vertebrata
Infraphylum: Gnathostomata
Superclassis: Tetrapoda
Classis: Mammalia
Linnaeus, 1758
Clades
Caprae aegagri hirci cum matre comitantur donec a matre prohibeantur.

Mammalia[1] (-ium, n.) sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lac faciunt et partûs nutriunt; neocorticem, regionem cerebri; pilos vel comas; ac tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur a reptiliis avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones, decesserunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simias), Cetartiodactyla (ut balaenas, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocas).

Mammalia sunt sola animalia quae exstant cladi Synapsidorum, quae cum Sauropsidis (reptiliis avibusque) cladum Amniota componunt. Mammalia et Dinosauria (ita aves quoque) sunt amniota endothermica, nam temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, per evolutionem convergentem, orta est.

Nonnulla mammalia glandes sudoris habent, sed plurima non habent. Cerebrum systemata endothermica et circulationem sanguinis regulat, etiam cor quattuor cameris.

Classis mammalium comprehendit plus quam 5400 species in circa mille ducentis generum, centum quinquagenta tres familiis, et viginti novem ordinibus (hi numeri secundum schema classificationis variant).

Mammalia magnitudine variantur a Craseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, ad Balaenopteram musculum, 33 metra longum.

CladogrammaRecensere

NotaeRecensere

  1. Nomen "mammalia" a Linnaeo anno 1758 excogitatum est. Vide Systema Naturae (10a ed., Holmiae, 1758) p. 12.
  2. Tarver, James E.; dos Reis, Mario; Mirarab, Siavash; Moran, Raymond J.; Parker, Sean; O’Reilly, Joseph E.; King, Benjamin L.; O’Connell, Mary J. et al (2016). "The Interrelationships of Placental Mammals and the Limits of Phylogenetic Inference". Genome Biology and Evolution 8 (2): 330–344 

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere