Makatea
Makatea, vel Mangaia-te-vai-tamae, est atollum curalii elevatum in boreoccidentali Insularum Tuamotu parte situm, circa 79 chiliometra ad meridio-occidentem insulae Rangiroae et ad occidentem gregis Palliser. Cingitur a rupibus permiris, quae planitiem circa 80 metra super maris aequor adsequuntur. Insula est 7.5 chiliometra longa, usque ad 7 chiliometra lata in parte australi. Area superficialis est 24 chiliometra quadrata.
Makatea est una ex quattuor Archipelagi Tuamotu insulis (cum Nukutavake, Tikei, et Tepoto Septentrionalis) quibus non est usitata atolli forma.
Gubernatio et demographia
recensereInsula Makatea se commune associée? constitit communis Rangiroa, cui sunt 93 incolae (census 2002). Principalis vicus est Moumu. Insulani se agricultura, piscatu, et commercio coprae et Birgi latronis sustinent.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Avifauna Makateae, apud www.botany.hawaii.edu (Atoll Research Bulletin 300)
- Classificatio atollorum Polynesiae Francicae (Salvat, 1985), apud www.com.univ-mrs.fr
- De Makatea, apud www.oceandots.com
- Index atollorum, apud www.pacific-image.pf
- Nomina atollorum, apud www.jps.auckland.ac.nz
- Tabula Makateae, apud www.partenaire-info.net