Mahometus Ali Jinnah (Urduice محمد علی جناح Muhammad Ali Jinnah; Gujaratice મહંમદ અલી ઝીણા) (natus Karachii die 25 Decembris 1876; ibidem mortuus die 11 Septembris 1948) fuit politicus et propugnator libertatis recuperandae in India, quae tum in dicione Britanniarum Regni erat. Conditor rei publicae Pakistaniae habitus, paucis mensibus post libertatem recuperatam mortuus est. In Pakistania hodierna, Qaid-e Azam (Urduice قائد اعظم 'maximus dux') et Baba-e-Qaum (Urdu بابائے قوم 'pater patriae') celebratur. Eius dies natalis et mortis feriae publicae in Pakistania sunt.

Mahometus Ali Jinnah anno 1945.

Bibliographia

recensere
  • Ahmed, Akbar S. Jinnah. 1997. Pakistan and Islamic Identity: The Search for Saladin.
  • Valiaparampil, Philip. 1963. "Jinnah, Mohammed Ali." In Geschichte in Gestalten, ed. Hans Herzfeld, 2: 256–57. Fischer Taschenbuch Verlag. Das Fischer Lexikon Sonderband, 38.
  • Wolpert, Stanley. 2002. Jinnah of Pakistan. Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mahometum Ali Jinnah spectant (Mohammed Ali Jinnah, Muhammad Ali Jinnah).