Wikidata-logo.svg Lyman Beecher
Res apud Vicidata repertae:
Lyman Beecher: imago
Nativitas: 12 Octobris 1775; Novus Portus
Obitus: 10 Ianuarii 1863; Brooklyn
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Theologus

Consociatio

Familia

Genitores: David Beecher; Esther Lyman
Coniunx: Roxana Foote Beecher
Proles: Harriet Beecher Stowe, Charles Beecher, Catharine Beecher, Isabella Beecher Hooker, Thomas K. Beecher, Edward Beecher, Henry Ward Beecher

Memoria

Sepultura: Grove Street Cemetery
Lyman Beecher
Duellum inter Hamilton et Burr de quo praedicavit Beecher

Lyman Beecher (12 Octobris 177510 Ianuarii 1863) fuit clericus Presbyterianus, unus ex conditores et ducibus Societatis Temperantiae Americanae,[1] et pater liberorum tredecim, quorum Harrietta Beecher Stowe, Henricus Ward Beecher, Carolus Beecher, Eduardus Beecher, Isabella Beecher Hooker, Catharina Beecher, et Thomas K. Beecher personae eorum aequaevis notissimi erant. Scriptores rerum gestarum eum habent ducem Magnae Excitationis Secundae Civitatum Foederatarum.

VitaRecensere

Filius fabri Universitatis Yalensis Scholam Divinitatis in New Haven frequentavit. Quod institutum directo viros in munera spiritualia paravit; ibi notionibus Timothei Dwight se imbuit quae totam vitam moverent.[2] Absolutorio accepto anno 1799 munere parochiali East Hampton in Insula Longa functus est. Notus factus est autem anno 1806 homelia de rixis mortiferis inter Alexandro Hamilton et Aaron Burr habita. Quattuor annis post calvinismum complexus est. Anticatholicismo favebat.

Cum anno 1818 politici separationem inter ecclesiam et rem publicam introducere vellent, acerrime contra pugnabat. Sed bienno post vidit divisionem istam claram numerum fidelium auxisse et decisionem laudavit.[3]

Anno 1832 rector Seminarii theologici Lane in Cincinnati factus est, ubi presbyterianismus praevalebat. Anno 1851 Bostoniam iit anno 1856 reversurus in Brooklynium ubi usque mortem vitam degebat. Semper contra intemperantiam in potu alcoholico pugnabat.

Nexus interni

Opera selectaRecensere

  • A reformation of morals practicable and indispensable, Andover : Flagg and Gould, printers, 1814.
  • A sermon delivered at Woolcot (Con.) Sept. 21, 1814 at the installation of the Rev. John Keyes to the pastoral care of the church in that place, Andover : Flagg and Gould, 1815.
  • The Bible a code of laws, Andover : Flagg and Gould, 1818.
  • The faith once delivered to the saints, Bostoniae : Crocker and Brewster, 1823.
  • The Gospel according to Paul, Portland : The Church; Bostoniae : T.R. Marvin, 1829.
  • A time to dance, New York : American Tract Society, 1830er Jahre.
  • An address delivered at the tenth anniversary celebration of the Union Literary Society of Miami University, September 29, 1835, Cincinnati : Cincinnati Journal Office, 1835.
  • The ballot box a remedy for national crimes, Bostoniae : Isaac Knapp, 1838.
  • Lyman Beecher and the reform of society: four sermons, 1804–1828, Neoeboraci, Arno Press, 1972. ISBN 0-405-04058-X.
  • A plea for the West, Neoeboraci, Arno Press, 1977. ISBN 0-405-09941-X.

NotaeRecensere

  1. The Washingtonian Movement
  2. [1]
  3. Marcia Pally: Die Neuen Evangelikalen. Berlin University Press, Berlin 2010, ISBN 978-3-940432-93-3, p. 53–54.

Nexus externiRecensere