Lycaon (rex)
In mythologia Arcadica Lycaon, Pelasgi filius, secundus Arcadum rex fuisse dicitur qui urbem Lycosuram in monte Lycaeo condidit et cultum Iovis Lycaei instituit in cuius honorem certamina Lycaea celebrabantur. Cum autem infantem humani generis illi deo immolasset - nam immanis indolis erat - atque aram eius cruore respergeret, in lupum (Graece lykos) ab irato Iove conversus narrabatur.
An Lycaonis scelus diluvii causa fuerit ?
recenserePausanias sacrificia humana tantum memorabat ; at poeta Ovidius carnem humanam Iovi hospiti adpositam velut discrimen divinitatis referebat ː quae causa fuit secundum poetam cur rex superum diluvium in terras immittere constituerit, genus humanum tam impium et scelestum hoc modo ut tolleret. Bibliotheca Apollodori idem crimen non tam soli Lycaoni quam eius filiis imputabat ː Iuppiter carnem non comedit sed mensam evertit (unde nomen "Trapezus" loco datum dicebatur quia Graece trapeza idem est atque Latine mensa) et Lycaonem simul cum liberis fulminavit.
De prole
recensereMulti filii ei fuerunt (non minus quam quinquaginta secundum Apollodorum) qui varias urbes in Arcadia condiderunt. Minimus vero natu Oenotrius in Italiam cum comitibus transiit et regioni Oenotriae dictae nomen suum indidit. Filiam quoque genuit Lycaon, Callisto nomine, quae Iovi Arcadem peperit et ab invida Iunone[1] in ursam mutata est.
Notae
recensere- ↑ Ita Pausanias et Ovidius, ab ipso Iove qui culpam occultare volebat secundum Apollodori bibliothecam.
Fontes
recensere- Apollodori bibliotheca III, 8, 1.
- Ovidius, libro primo Metamorphoseon, 164-243
- Pausanias libro octavo Graeciae descriptionis capitulis 2-3