Ludovicus vulgo Ludvig Munthe (natus die 11 Martii 1831 Årøy apud Sogndal, mortuus die 30 Martii 1896 Dusseldorpii) pictor Norvegicus fuit. Et in aulicum pictorem Suecicum et in professorem Borussicum promotus est.

Ludvig Munthe
theatrum Dusseldorpii et xystus Henrici Heine

Primo educatus est ab architecto et pictore Francisco Gulielmo Schiertz Bergae antequam anno 1861 Dusseldorpium peteret. Quia ibi nonnullos menses discipulus Alberti Flamm factus est - et domicilium locavit.

Praesertim plagas hibernales et autumnales diligebat pluviis nebulisque coopertas. Tractavit modum in latum fortemque saepe adumbrationes tantummodo (proh dolor?) praeferens. Summatim realismo deditus fuisse videtur, a melancholia non alienatus.

Inter picturae topiariae artifices maxime egregios numerabatur. Res valde simplices atque modestas delineabat cuncta tam bene et examussim cum umbris, lumine, circumiectu redditurus, ut spectatorem facile captarent.

Inter eius opera mentionis digna sint haec:

  • Silvae hieme cum cervis (Osloae)
  • Saltus pinuum (Hammoniae)
  • Imago autumnalis cum vaccis
  • Piscatores in glacie
  • Messis solanorum tuberosorum
  • Roratio
  • Saltus betularum autumnalis (1886)
  • Ad vesperas hieme media in silva (1893, Dusseldorpii)
  • Autumnus in Batavia (1895, Berolini)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Munthe spectant.