Ludovicus Daniel Brongersma
Leo Daniel Brongersma (natus in urbe Hollandensi Septentrionali Bloemendaal 17 Maii 1907, obiit Lugduni Batavorum 24 Iulii 1994) fuit zoologus Batavus.
Studuit in Universitate Amstelodamensi et opus ob quod clarus "De Testudinibus Atlanticis Europaeis" (Anglice: European Atlantic Turtles) erat, anno 1972 editum. Fuit rector Musei Historiae Naturalis Lugduno-Batavi et docuit apud Academiam Lugduno-Batavam. In decennio 1950 expeditiones fecit in Nova Guinea, quibus multas species invenit, inter quas Morelia boeleni, Liasis mackloti savuensis. Fuit quoque membrum Academiae Regiae Disciplinarum Nederlandicae et Societatis Ichthyologorum et Herpetologorum Americanae sodalis honorarius externus. Mortuus est domi, Lugduni Batavorum, anno 1994.
Honoris causa aliqua nomina herpetologica ei dicata sunt, exempli gratia Python brongersmai et Trimeresurus brongersmai.
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |