Ludovicus Caballero Zoreda
Ludovicus Caballero Zoreda (Hispanice Luis Caballero Zoreda; natus Matrito 1946) est prolificus atque notus archaeologus et musei curator Hispanus (nunc emeritus), qui archaeologiae et architecturae saeculorum a VII ad X opera dedicavit. Fuit inter annos 1971 et 1989 rector sectionis archaeologiae classicae in Museo Archaeologico Nationali et archaeologus apud CSIC. Notus est ob excavationes locorum Casae Herrera et Melque, et ob studia dicata ad templa Christiana quae olim Visigothicae aetatis sed nunc saeculorum VIII aut IX fuisse putantur.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |