Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis

Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis,[1] ducissa Saxo-Gothana et Altenburgensis,[2] Germanica principissa fuit, unica filia ducis Ernesti Ludovici I Saxo-Meiningensis et Dorotheae Mariae Saxo-Gothanae et Altenburgensis. Nata est die 10 Augusti 1710 Coburgi et animam efflavit die 22 Octobris 1767 Gotae. Artes scientias fidem corroborari in ducatu suo iussit.

Wikidata Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis
Res apud Vicidata repertae:
Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis: imago
Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis: imago
Nativitas: 10 Augusti 1710; Coburgum
Obitus: 22 Octobris 1767; Gota
Patria: Germania

Familia

Genitores: Ernst Ludwig I of Saxe-Meiningen; Dorothea Marie of Saxe-Gotha-Altenburg
Coniunx: Frederick III, Duke of Saxe-Gotha-Altenburg
Proles: Ernest II, Duke of Saxe-Gotha-Altenburg, Prince August of Saxe-Gotha-Altenburg, Friedrich Ludwig von Sachsen-Gotha-Altenburg, Ludwig von Sachsen-Gotha, Friederike Luise von Sachsen-Gotha, Sophie von Sachsen-Gotha

Memoria

Sepultura: Margarethenkirche
Statua in honorem Ludovicae Dorotheae erecta anno 2017 Gotae et confecta a Bernardo Göbel

Mater eius obiit quando Ludovica Dorothea puella trium annorum fuit. Annos iuventutis et Coburgi et Mainingiae peregit; mox intellectu ante omnes effulgebat. Tum noverca eius Elisabeth Sophia de Brandenburg, filia quaedam Electoris Magni, de educatione principissae ipsa curare coepit. Post mortem patris anno 1724 Ludovica Dorothea cum noverca Coburgum petivit ubi remota vixit; vel conventus cum cognatis nobilibus rarissimi erant. Ibi erudita est summa pietate et sapientia. Amica eius facta est serva quaedam Alsatiana nomine Iulianae Franciscae de Neuenstein. Lutetiae natus linguam et cultum civilem Francogallorum principissam optime docuit.

Die 13 Septembris 1729 nupsit consobrino et throni heredi Frederico qui in Ducatu Saxoniae-Gotae anno 1732 regnare incohavit. Sex post annos eis liberi dati sunt: Fredericus, Ernestus Ludovicus (=postea dux Ernestus II, maecenas amicusque Wieland, Herder, Goethii), Frederica Ludovica. Res educatoriae Ludovicae Dorotheae semper maximi momenti fuit. Voluit infantes fieri homines magnanimos et curiosos in religione, in litteris, in scientiis naturae, in artibus. Maritus eius, homo clemens mansuetusque, numquam tantum intellectum ut uxor habuit. Itaque illa saepe consulta est et a marito et a gubernio. Ecclesiasticus summus Cyprianus ei adversarius factus est. Attamen Ludovica Dorothea Fraternitatem christianam e vico Herrnhut (profugos olim e Bohemia) collocavit in vico Neudietendorf. Antea concesserat duci eorum Nicolao Zinzendorf ut synodum haberet Gotae.

Felicissima erant etiam servitia pristinae amicae Iulianae Franciscae de Neuenstein, quorum principium fuit Gotae anno 1735. Eam in matrimonium duxit anno 1736 domnus Schack Hermann von Buchwald; annos 32 Gotae vixit. Experta fuit in litteris Francogallicis Theodiscisque. Horis et felicibus et infelicibus apud ducissam erat eam adiutura in omnibus. Ducissa spectamina lingua Francogallica in scaenis theatri Gothensis produci iussit. Commercia epistularia insuper iniit cum multis illustrissimis viris et poetis, inter quos et ipse Voltarius. De scientiis naturae necnon de philosophia quoque eius intererat (e.g. de ideiis Christiani Wolff). Cum Voltario inter Ianuarium 1752 et Februarium 1767 numquam interruptam amicitiam epistularem continuavit. Voltarius ducissam ipsam anno 1753 Gotae convenerat: Berolino expulsus die 26 Martii Gotam venit die 20 Aprilis. Ibi septimanas quatuor mansit. Valde placuit ei hospitium iucundum Gothense, de quo mentionem fecit saepius annis sequentibus. Ludovicam Dorotheam Minervam Germanicam appellavit et laudavit Castellum Friedenstein et aulam totam. Ibi petitus est a Ludovica Dorothea ut opus magnum historicum Germanicum pangeret. Zelo silente opus tale post prospera initia numquam finitum est. Ludovicae Dorotheae litteras dabant et alii multi ut Formey, Diderot, d’Alembert, Rousseau, Helvetius et La Beaumelle. Quorum ultimi duo Gotam ipsam visitaverunt. Baro de Grimm ducissae primae omnium nobilium Germanicorum Russicorumque nova de artibus Lutetiae vigentibus misit. Annotationes eius postea prelo mandatae sunt sub titulo Correspondance littéraire.

Vivant gaudia!

recensere
 
Lithographia, 1858

Ducissae cordi fuit institutio et promotio Ordinis eremitarum qui dicebatur (Ordre des Hermites de bonne humeur). Cuius programma edictale de gaudio fruendo fuit ("Vive la joie!"). Inter membra fuit etiam Gustavus Adolphus de Gotter, possessor Castelli Molsdorf. Colebatur linguae Francogallicae usus, vestimenta specialia portabantur, nomina propria nova data sunt asseclis. Dux et ducissae prioris et priorissae partes agebant, Gotter nomen "Tourbillon" habuit et ita porro. Conventus fiebant generatim ad Castellum Friedrichswerth (hodie regio haec pars Gotae urbis est). Bellum Septem Annorum omnia haec terminavit. In bello aula Gothensis colloquia de pace faciendo iterum atque interum fovebat. Bello saeviente semper amici Francogallici Gotae fuerunt qui se esse in Parisiorum circulis credebant propter linguam Francogallicam et leporem culturalem. Die 15 Septembris 1757 prima vice Fridericus II (rex Borussiae) Gotae fuit.

Vicus Luisenthal in Circulo Gothensi pro ea nominatus est.

Bibliographia

recensere
  • Günter Berger / Bärbel Raschke: Luise Dorothea von Sachsen-Gotha-Altenburg – Ernestinerin und Europäerin im Zeitalter der Aufklärung. Ratisbonae 2017
  • Herbert Hömig: Luise Dorothea, Herzogin von Sachsen-Gotha-Altenburg, geborene Prinzessin von Sachsen-Meiningen. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 15, Duncker & Humblot, Berlin 1987, S. 502 f. (Digitalisat).
  • Karl Koetschau: Fürstin Luise Dorothee – Eine Freundin von Friedrich dem Großen und Voltaire. Berolini 1941
  • Jenny von der Osten: Luise Dorothee Herzogin von Sachsen-Gotha 1732-1767. Lipsiae 1893
  • Bärbel Raschke: Der Briefwechsel zwischen Luise Dorothée von Sachsen-Gotha und Voltaire 1751-1767. Lipsiae 1998
  • Bärbel Raschke: Der Briefwechsel zwischen Luise Dorothea von Sachsen-Gotha-Altenburg und Friederike von Montmartin 1751-1752. Gotae 2009
  • Albert Schumann:  "Luise Dorothea, Herzogin von Sachsen-Gotha und Altenburg", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 19 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1884), p. 625–629.
  • Stiftung Schloss Friedenstein Gotha (ed.): Voller Esprit und Wissensdurst. Herzogin Luise Dorothea von Sachsen-Gotha-Altenburg (1710-1767). Mit einer kommentierten Edition ihres Nachlassinventars. Gotae 2017
  1. Cf. "Ludovicae Dorotheae stirpis Saxoniae Meinungensis" (p. 179 apud Google Books); alibi saepius "Meiningensis". De titulo et orthographia cf. "Bernhardi Serenissimi Ducis Saxo-Meiningensis" (p. 76 apud Google Books) et alibi
  2. Cf. titulum (cas. abl.) "Duce Saxo-Gothano & Altenburgensi" (p. 246 apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicam Dorotheam spectant (Luise Dorothea of Saxe-Meiningen, Louise Dorothea of Saxe-Meiningen).