Gustavus Adolphus vulgo Gustav Adolf de Gotter (natus die 26 Martii 1692 Altenburgi, mortuus die 28 Maii 1762 Berolini) legatus et iuris peritus Germanicus fuit.

Wikidata Gustavus Adolphus de Gotter
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Adolphus de Gotter: imago
Gustavus Adolphus de Gotter: imago
Nativitas: 26 Martii 1692; Gota
Obitus: 28 Maii 1762; Berolinum
Patria: Germania

Iurisprudentiae studens ex anno 1715 patrem suum adiuvit, qui Gotae fiscum moderabatur. Vindobonae autem commercia agebat et principis Eugenii attentionem habuit. Inter mulieres nobiles valde dilectus in aula imperiali multa movere potuit. Ex anno 1717 secretarius legationis et ducis Gothensis nuntius Vindobonae institutus est. Ex anno 1720 legatus exterordinarius fuit, ex anno 1724 comes imperialis, ex anno 1729 Ratisbonae legatus comitiorum et ex anno 1732 legatus Borussicus Vindobonae.

Anno 1736 in Castellum Molsdorf, quod construi iusserat, se contulit hospites multos accepturus. Ne tunc quidem politicam deposuit cum in Districtu Saxoniae Superiores legati Borussici munere porro fungeretur. Anno 1740, cum Fridericus II (rex Borussiae) thronum ascendisset, ob amabilitatem et nugas elegantes Berolinum vocatus est. Anno 1740 ad imperatricem Mariam Theresiam missus est, quae missio ad irritum est ducta. Inde Bellum Silesicum fiebat. Anno 1743 Theatri melodramatici Berolinensis rector princeps, anno 1744 curator Academiae Scientiarum Borussicae creatus est. Insania confectus interim quinquennium pausam fecit, antequam anno 1752 magister diribitorialis generalis et 1753 minister regens in Directorio generali fieret.

Bibliographia

recensere
  • August Beck: Graf Gustav Adolf von Gotter. Ein Lebensbild aus der Zeit Friedrich’s des Großen und Maria Theresia’s. Gotae 1867
  • Ulrich Heß: Gotter, Gustav Adolf Graf von. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 6, Duncker & Humblot, Berlin 1964, S. 659 f. (Digitalisat).
  • Kurt Krüger: Gustav Adolph Graf von Gotter Leben in galanter Zeit. Erfordiae 1993