Lucius Pullaienus Gargilius Antiquus

senator Romanus

Lucius Pullaienus Gargilius Antiquus fuit senator Romanus qui ultimis annis Antonini Pii imperantis Thraciae praefuit[1] et circa 162 usque ad consulatum suffectum pervenit. Filius erat Quinti Coredii Galli Gargilii Antiqui qui provinciis Iudaeae et Arabiae praefuit[2] et consulatum suffectum Hadriano imperante gessit.

De cursu honorum recensere

Prima cursus honorum pars per inscriptionem Perinthi in Thracia repertam nota est[3]. Ita primum fuit XVvir stlitibus iudicandis, deinde tribunus laticlavius legionis III Gallicae in Syria, quaestor candidatus Augusti, tribunus plebis, praetor, curator viae Clodiae Cassiae Ciminae trium Traianarum, legatus legionis I Minerviae, legatus Augustorum pro praetore provinciae Thraciae, postremo consul designatus (ad annum 162 ?). Adhuc legatus Thraciae anno 161 erat, quod plurali "Augustorum" (hoc est Marci Aurelii et Lucii Veri) indicatur. Reliqua ignorantur.

De nummis recensere

Eius nomen in nummis aeneis a senatu Philippopolitanorum percussis legiturː ΗΓΕ(μονος) ΓΑΡΓΙΛΙ ΑΝΤΙΚΟΥ ΦΙΛΙΠΠΟΠΟΛΙΤΩΝ[4] circa imaginem Hebri fluminis in urnam aquam effundentem cubitu reclinantis et ramum altera manu porrigentis. Ex altera parte conspicitur caput laureatum Antonini Pii cum titulis imperatoriis[5]ː tum enim moneta illius civitatis exordium cepisse videtur. Hic nummus magni moduli (pentassarion erat quod quinque assaria valebat) iam sedecimo saeculo a numismatistis descriptus erat, primum non recte a Sebastiano Erizzo[6], deinde paene recte ab Adolpho Occone[7]. In aliis Thraciae urbibus quoque nomen illius praetoris legiturː Hadrianopolis, Perinthus, Plotinopolis, Pautalia.

Notae recensere

  1. IGBulg II, 606 Inscriptio Graeca anni 161 Ulpia Nicopoli ad Istrum reperta.
  2. E. Dabrowa, "M. Paccius Silvanus Quintus Coredius Gallus Gargilius Antiquus et son cursus honorum", in Nunc de Suebis Dicendum est: Studia Archaeologica et Historica Georgii Kolendo ab Amicis et Discipulis Dicata, Varsoviae, 1995ː 99–102 Gil Gambash and Assaf Yasur-landau, "Governor Of Judea And Syria - A New Dedication From Dor To Gargilius Antiquus", Zeitschrift Für Papyrologie Und Epigraphik 205 (2018)ː 158–164
  3. CIL 3, 7394
  4. Hoc est "praetore Gargilio Antiquo. Philippopolitanorum".
  5. Ancient Coins of the Balkan Peninsula by Nikola Moushmov, 1912.
  6. Discorso di M. Sebastiano Erizzo sopra le medaglie de gli antichi, Venetiis, 1568 p.458.
  7. Impp. Romanorum numismata a Pompeio magno ad Heraclium ed. altera, multis nummorum millibus aucta.. Augustae Vindelicorum : ad insigne pinus, 1601ː 267 (nova descriptio) et 269 (ex Erizzo) Hic legere potes

Plura legere si cupis recensere

  • A. Stein, Römische Reichsbeamte der Provinz Thracia, Zemaljska Štamparija, 1920. Recensio critica