Quintus Coredius Gallus Gargilius Antiquus
(Marcus Paccius Silvanus) Quintus Coredius Gallus Gargilius Antiquus fuit senator Romanus qui consulatum suffectum anno 119 Hadriano imperatore gessit. Postea legatus pro praetore provinciae Iudaeae atque postremo circa 135 proconsul Asiae videtur fuisse.
De gente
recensereDuo fortasse Quinti Coredii Galli Gargilii Antiqui fueruntː alteri praenomen patris erat Quintus et ad tribum Quirinam pertinebat, alteri, qui Iudaeae praesidebat, praenomen patris fuit Publius quod in nova inscriptione ad Doram inventa legitur. Filius alterutrius, Lucius Pullaienus Gargilius Antiquus fuit consul suffectus anni 162. Tria nomina Marcus Paccius Silvanus ex adoptione quadam addita esse videntur. Nomen gentilicium Gargilius originem Africam testari potest.
De cursu honorum
recensereAnte consulatum provinciae Arabiae praeerat[1] (115-118 ?). Consulatus collegam anno 119 Quintum Vibium Gallum habuit[2]. Ut ex inscriptione nuper inventa patet Gargilius Antiquus legatus Iudaeae postea fuit, ante magnam Iudaeorum rebellionem[3]. Idibus Octobribus 134 Romae adhuc erat ut qui senatus consulto scribendo adfuerit[4]. Mox in Asiam profectus est proconsulatus gerendi causa.
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- D. Gera and H. M. Cotton, "A Dedication from Dor to a Governor of Syria", in Areas A And C: Introduction and Stratigraphy. Excavations at Dor, Final Report, E. Stern et al. (cur.), Vol. 1A. Qedem Reports 1. Jerusalem, 1995ː 497–500
- E. Dabrowa, "M. Paccius Silvanus Quintus Coredius Gallus Gargilius Antiquus et son cursus honorum", in Nunc de Suebis Dicendum est: Studia Archaeologica et Historica Georgii Kolendo ab Amicis et Discipulis Dicata, Varsoviae, 1995ː 99–102
- M. Sartre, "Inscriptions inédites de l'Arabie romaine", Syria 50 (1973)ː 223—233
- E. Dabrowa, "Hadrianic Governors of Syria: A Reapprisal", Zeitschrift fur Papyrologie und Epigraphik 201 (2017)ː 285-291.
- Gil Gambash et Assaf Yasur-landau, "Governor Of Judea And Syria - A New Dedication From Dor To Gargilius Antiquus", Zeitschrift Für Papyrologie Und Epigraphik 205 (2018)ː 158–164