Lucius Livius Andronicus
Lucius Livius Andronicus[1] (natus circa annum 280 vel 260 a.C.n., mortuus circa annum 200[2]) fuit poëta Latinus, primus nobis notus, natione Graecus (unde nomen Andronicus).
Accius et Cicero narratione vitae eius dissentiunt. Ab Accio traditur Livium, Tarenti civem, Bello Tarentino (293–273) captum, servum Liviae gentis factum esse. Ut illo tempore mos erat, doctus praesertim litteris Graecis, filios domini sui instituit. Postquam liberatus est, tradidit se litterarum negotio: composuit tragoedias et comoedias, et Homeri Odysseam in linguam Latinam convertit. Huius conversionis fragmenta tantum exstant. Exempli gratia, primus versus ab Aulo Gellio traditur:
Ego arbitror et a M. Catone 'insecenda' et a Q. Ennio 'insece' scriptum sine 'u' littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια, in quo erat versus primus cum hoc verbo sine 'u' littera: virum mihi, Camena, insece versutum, factus ex illo Homeri versu: ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον.
Cicero dicit Livium anno 240 a.C.n. primum Romae fabulam scaenicam docuisse.[3]
Notae
recensereNexus externi
recensereVide Lucius Livius Andronicus apud Vicifontem. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |