Lucius Hortensius
Lucius Hortensius (vel Quintus, natus saeculo 2 a.C.n.; obiit post annum 108 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
GensRecensere
Hortensius verisimile avunculus Quinti Hortensii Hortali clari oratoris erat.
Cursus honorumRecensere
Hortensius anno 120 a.C.n. legatus Quinti Mucii Scaevolae proconsulis Asiae provinciae erat et anno 119 a.C.n. testis fuit, cum Scaevola accusaretur. Anno 111 praetor Siciliam bene administravit, ut Cicero rettulit[1]. Anno 109 a.C.n. consul electus est, sed, quod electores corupisset, magistratum inire non potuit. Marcus Aurelius Scaurus in eius locum consul suffectus est.
BibliographiaRecensere
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[3] H., L. oder Q." in Der Neue Pauly vol. 5 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01475-4) col. 733.
NotaeRecensere
- ↑ Marcus Tullius Cicero, In Verrem II 3,42
Antecessores: Quintus Caecilius Metellus Numidicus et Marcus Iunius Silanus |
Consul 108 a.C.n. cum Servio Sulpicio Galba |
Successores: Lucius Cassius Longinus et Gaius Marius |