Lucius Dalla
Lucius Dalla (Bononiae natus die 4 Martii 1943; repente mortuus infarctu cordis in urbe Helvetica Montreux die 1 Martii 2012) fuit illustris cantor Italicus, qui saepe cantica sibi voce canenda composuit, sed etiam quibusdam musicis instrumentis (exempli gratia saxophono) canere valebat.
Obitus: 1 Martii 2012; Montreux
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Lucio Dalla
Memoria
Vita
recensereIam patruus eius, Ariodantes Dalla, notus cantor erat. Iuvenis Lucius cum musicae iazensis gregibus (Rheno Dixieland Band, The Flippers) cecinit. Cantoris cursum honorum anno 1964 incepit. Primorum carminum verba etiam a poeta Roberto Roversi scripta sunt, sed postea carmina ipse Lucius Dalla composuit.
Dalla repente infarctu cordis in Helvetiae urbe Montreux die 1 Martii 2012 obiit; inter exsequias eius die 4 Martii 2012 habitas amasius eius, Marcus Alemanno, pulcherrima verba dixit quae omnium audientium animos moverunt. Multi tamen acri iudicio percensuerunt se Dalla et Alemanno numquam manifeste homophylophilos confessos esse.
Opera
recensereInter praeclara carmina eius, nonnulla sunt quae urbi eius natali Bononiae atque hominibus pauperibus dicata sint:
- 4 marzo 1943 (1971)
- Piazza Grande (1972)
- Com'è Profondo Il Mare (1977)
- Anna e Marco (1979)
- L'anno che verrà (1979)
- carminum collectio Banana Republic una cum Francisco de Gregori facta
- Futura (1980)
- Caruso, canticum clarissimo tenori Henrico Caruso dicatum, quod toto terrarum orbe celeberrimum factum est (1986)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Dalla spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Lucii Dalla pagina interretialis
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |