Lucius Arruntius Stella fuit senator et poeta Romanus, qui, patricia[1] gente Patavina[2] natus, primo et secundo saeculo ineunte vixit. Consul suffectus fuit cum Lucio Iulio Marino mensibus septembri/octobri anni sive 101 sive 102.

De homine litterato

recensere

Non tantum elegeias de amoribus[3] (nihil earum exstat) ipse scribebat Arruntius Stella sed etiam alios poetas domum invitabat[4], quorum velut patronus erat, inter quos notissimi sunt Martialis et Statius. Statius primum librum Silvarum ei dedicavit necnon epithalamion composuit ad nuptias amici celebrandas cum divite quadam vidua Neapolitana, Violentilla nomine[5]. Artissima vero familiaritate cum Martiale poeta coniunctus erat[6], ac in Epigrammatis saepe nominatur.

De cursu honorum

recensere

Iam anno 89 XVvir sacris faciundis erat[7], quo anno ludos magnificos ad duplicem triumphum imperatoris Domitiani celebrandum edidit[8], sive quia tum aedilis curulis[9] erat sive curator ludorum designatus est. Item mense ianuario anni 93 iterum ludos in honorem victoriae reducis Domitiani fecit[10] (sive praetor sive curator ludorum). Tandem anno 101 vel 102 consul suffectus sub Traiano fuit[11].

  • CIL VI,1492 Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 06, 01492").
  • Martialis, Epigrammata
  • Statius libro primo Silvarum, epistola dedicatoria et carmen secundum.
  1. Silvae I,2:70-7
  2. Martialis I,61.
  3. Martialis VII,14(5-6). Amicam Ianthin nomine cantabat.Silvae I,2:7-10 et 98-102
  4. Martialis IV,6 ; IX,89 ; XI,52...
  5. Silvae I,2. Scriptum 89/90. Confer etiam Martialis VI,21.
  6. Martialis IX,55 ; XII,2...
  7. Silvae I,2:176-177.
  8. Ibid. 180-181.
  9. Ibid. 179-180.
  10. Martialis VIII,78.
  11. CIL VI,1492.