Emblem-contradict.svg
Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta.
Corrige et amplifica si potes.

Logophobia (Graece logos 'verbum' + φόβος 'timor') est timor vocabulorum, in psychiatria timor specificus habitus. Hic timor usitate in pueritia oritur, cum crebritas novorum vocabulorum discendorum miseriam et formidonem efficit. Plurimi homines logophobici aegre legunt et loquuntur. Alia causa est frustratio certaminis orthographici, quod a crebris orthographiae mendis efficiatur. Indicia medica sunt inopia animi, hyperperspiratio, quassatio, nulla facultas cogitandi, et nausea. Patientibus sint tentationes pavoris, paranoia, et adeo anxietatis mortis.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Downes, Mildred Gignoux. 1958. Logophobia, its symptoms and treatment. Journal of Developmental Reading 1(3): 13–21.
  • Seidel, Kerstin. 2004. Musikpädagogische und -therapeutische Aspekte bei der Behandlung von Logophobie. In De consolatione musicae: Festschrift zur Emeritierung von Walter Piel, ed. Daniela Laufer, 213–226. Köln-Rheinkassel: Dohr. ISBN 3-936655-13-8.
  • Wendler, Jürgen, ed. 2005. Lehrbuch der Phoniatrie und Pädaudiologie. Ed 4a. Stutgardiae: Thieme. ISBN 3-13-102294-9.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad psychologiam spectat. Amplifica, si potes!