Bibliophobia (Graece biblion 'liber' + φόβος 'timor') est timor vel odium in libros, in psychiatria timor specificus habitus. Haec timor usitate certis materiis tenetur, sicut ars magica. Homines quibus sunt debilitates discendi sicut dyslexia hunc timorem plerumque patiuntur. Plurimorum autem timorum dissimilis, bibliophobia non est timor irrationalis. In nonnullis rebus, haec phobia cum timore legendi clare in schola vel officina non recte coniungitur.[1]

Sicut plurimi timores, bibliophobia ab experientia negativa facessitur, ut ex pueritia prima. Homines quibus sunt debilitates discendi libros aegre legere possunt, aut clare aut tacite, timorem legendi efficientes.[2] Exemplum alius causae huius timoris est legere de malo vel materia terrifica, sicut ars magica.

Homo bibliophobicus libros legere nequit vel aegre potest; ut legat impulsus, lacrimare vel pavidus fieri potest. Indicia medica sunt confusio, sudor, quassare, rapide spirare, rapida cordis palpitatio, et nulla facultas rationis.[2]

Usitata curandi ratio a professionalibus salutis mentis adhibita est causas timoris primum agnoscere, et tum aeger et medicus collaborant ut cum timore certent primum per lectura in officina, et tum solus domi. Pavor bibliophobicus in hominibus curari potest per rationem pavoris pellendi (Anglice panic-away method), quae mentem omni sensu carentem sedare adhibetur.[3] Therapia desensitizationis est alia bibliophobiae curatio efficax; quae per augendam confidentiam ad libros spectantem timorem superatum adiuvat.[2]

Nexus interni

  1. Bibliophobia- Fear of books. . Phobia Source .
  2. 2.0 2.1 2.2 [http://www.remediespoint.com/phobias/bibliophobia-fear-of-books.html Bibliophobia: Fear of Books, Causes, Symptoms & Treatment.
  3. "Bibliophobia Treatment: Overcoming the Fear of Books Phobia," situs Stop Anxiety And Panic Attacks Now.com.

Nexus externi

recensere