Litterae Hungaricae per saecula māximē mutatae sunt. Sunt autem pauca in litteris Hungaricis, quae saepius inveniuntur: amor erga patriam, fides Christiana atque imprimis oppressio populi Hungarici.

Monumentum Nicolai Serinii.

Medium aevum

recensere

Inter prima opera abs Hungaris scripta opusculum historicum Gesta Hungarorum numeratur.

Litterae Hungarice scriptae originem suam abs quadam oratione in medio aevo compositā capiunt, quae sub titulo Oratio Mortis et Prex (Hungarice Halotti beszéd és könyörgés) nota est.

Renascentia

recensere

Renascentia Hungariae iam saeculo quinto decimo florabat, quo Ianus Pannonius, Bálint Balassy aliique auctores multa praeclara carmina Latine composuerunt. Quibus literis rex Matthias maxime favebat.

Saeculum septimum decimum

recensere

Dum bellum contra Turcorum imperium gerebatur, Nicolaus Serinius scripsit opus de proelio urbis Sigethi, quae Turcis obsidebatur. Nicolaus Zrínyi contendit sese et pennā et ense pro libertate Hungariae certavisse.

Saeculum undevicesimum

recensere

Saeculo undevicesimo Alexander Petőfi et Maurus Jókai(hu) opera Romanticismi scripsere - exempli gratiā et carmen nationale et opusculum „Filii hominis corde lapideo praediti“ (Hungarice A kőszívű ember fiai) illo tempore composita sunt.

Saeculum vicesimum

recensere

Etiam extra fines Hungaricas notus est Emericus Kertész, qui anno 2002 ob opus suum „Sine fato“ (Hungarice „Sorstalanság“) Praemio Nobeliano laureatus est.