Liquamen vanillatum[1] est liquamen cum gustatu vanillato ad tragemata convenientia adhibitum, sicut crustum malorum et brownie, et saepe frigide apponitur. Conficitur ex vitello, lacte, saccharo, et farina patatae vel amylo maizii. Lac a cramo suppleri etiam potest. In statu seriori cum saccharo vanillato vel grano ex siliqua vanillata congustatur.

Apfelstrudel cum liquamine vanillato.

NotaeRecensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Adiectivum vanillatus moderne creatus est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad liquamina vanillata spectant.