Linus Antonius, vulgo Linas Antanas Linkevičius (Vilnae die 6 Ianuarii 1961 natus) est politicus Lituaniae et a mense Decembri 2012 minister rerum externarum patriae.

Linus Antonius Linkevičius (ad sinistram partem) et Gulielmus Hague, secretarius civilis pro rebus externis Britannicus, anno 2013 picti

Alumnus est Instituti Polytechnici Caunensis. Legatus est ad Parlamentum Lituanicum ab anno 1992 usque in 1996, sed annis 1993-1996 minister munitionis nationalis factus est et rursus annis 2000-2004. Inde legatus missionum extraordinariarum fuit apud ministerium rerum externarum, sed mox ab anno 2005 usque in 2011 legatus permanens iuxta consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali. A die 13 Decembris 2012 minister rerum externarum meret, primo ministro Algirdas Butkevičius.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Linum Antonium Linkevičius spectant.
Consilium ministrorum Lituanicum Algirdas Butkevičius 2012–2016
Ministri munitionis nationalis Lituanici