Lingua Romanica Pannoniensis
Lingua Romanica Pannoniensis est una e linguis romanicis quae in Pannonia floruit Imperio Romano lapso. Videtur extincta esse saeculo X.
Historia
recensereRomanopannonienses, numerum quorum Theodor Mommsen historicus credebat 200,000 fuisse saeculo III, multas incursiones Hunnorum, Gothorum, Avarorum subierant quibus in pauca milia redacti sunt saeculo XI ineunte. Deinde maxima restantium pars latebat in oppidis munitis ut Keszthely et Fenélpuszta.
Eos autem remanuisse post saeculum V et in aliis partibus Pannoniae liquet, nam multae Christianorum reliquiae repertae sunt Sopianiis, Scarbantiae, Savariae, Intercisae, Cardiabacae (i.e. Pécs, Sopron, Szombathely, Dunaújváros, Tokod.)
Societas fabrorum romanopannoniensium exorta est in Keszthely, quae jacet in Lacus Pelsodis litore ad occidentem vergente. Posteris reliquere plus quam 6,000 sepulcra multaque opuscula nonnulla quorum aurea sunt.
Ceteri romanopannonienses qui iuxta Danubium vixere invadentibus germanis et sclavis succubuere; haud autem qui iuxta Pelsodem versabantur, nam ab Avaris magni aestimabantur quia opuscula eis fabricarent.
Patronis suis a Carolo Magno peremptis, societas Pelsodensis saeculo IX ineunte evanuit.[1]
Tempestas
recensereTempestas regionis Pelsodensis quasi mediterranea est et praesertim ei similis quae invenitur in lacubus Italiis subalpensibus.
Sententiá Alexandru Magdearu, romanopelsodenses illic remanere germanis incursentibus nec refugere in litora Maris Hadriatici constituere causá illius unice secundae tempestatis
Ipsa lingua
recensereSententiá Julius Pokorny, fieri potest ut nomen Kezthely (APA: 'kεst.hεj) cognatum sit verbo Istro-Venetico castei, id est castellum.[2] Credit nomen Pannoniae ipsum e verbo Illyrico *pen (id est palus) oriundum esse. Pannonia igitur regio Illyrica fuisset ante Romanorum adventum.
Sunt qui opinantur Romanicam Pannoniensem haud exsistisse quia indicia desint. Árthur Sós[3] autem dixit nonnulla verba Romanica inventa esse in muris sepulcrorum Pelsodensium; e.g. in fibula aurea nomine Bonosa inscripto.[4]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Sós, Árthur/Salamon Á.
- ↑ Indogermanisches etymologisches Wörterbuch
- ↑ ''Cemeteries of the Early Middle Ages (6th-9th c.) at Pókaszepetkin''
- ↑ Mócsy, András. ''Pannonia and Upper Moesia: a history of the middle Danube provinces of the Roman Empire'' p.353
Anglo-Normannica · Auridunica · Aragonensis · Aromanica · Arpitanica · Asturiana · Burgundica · Caesariaca · Campanica · Catalana · Corsa (Gallurica, Sassarensis) · Cispadana · Dalmatica · Dacoromanica (Moldovica, Valachica) · Extremadurensis · Fala · Franco-Comitatina · Francogallica · Foroiuliensis · Gallaica · Gallonica · Guernesica · Lingua Haitiana · Hispanica (Castellana) · Insubrica · Istrica · Istro-Romanica · Italiana (Tusca litteraria) · Iudaeo-Francogallica · Iudaeo-Italiana · Latina Dolomitica · Iudaeo-Hispanica · Legionensis · Ligustica (Monoecensis) · Lotharingica · Lusitana · Megleno-Romanica · Mirandica · Moeso-Romanica · Mosarabica · Neapolitana (Aprutina, Bariana, Consentina, Daunia, Lucana, Molisina) · Normannica · Occitanica · Orobica · Pedemontica · Pictavo-Santonica · Picardica · Romancica · Romanensis · Sarda · Serquica · Shuadit · Sicula (Bruttia, Sallentina) · Tarentina · Venetica (Talica) · Vallonica