Lingua Lycia ex inscriptionibus primi ante Christum natum millennii nota est. Quae lingua in numero linguarum Anatolicarum habetur propiorque est linguae Luviae. Lycii ipsi linguam tr^mmili appellabant.
Nomina Lycia e quattuor declinationibus sunt (a - i - e - u), quae per quinque casus declinantur (nominativum, genetivum, dativum, accusativum, ablativum). Linguam Lyciam in abecedario proprio scriptam videmus, quod a litteris Graecis derivatum est. Exstant octo vocales (a - e - i - ^m - ^n - u - â - ê) et viginti una consonantes (b, β, g, d, θ, k, q, p, κ, t, τ, χ, w, z, j, m, n, r, s, h, l) quarum pronuntiatio quidem incerta est. In sententiis obiectum (directum) primum locum tenere solet, praedicatum medium, subiectum postremum.

Lingua Lycia
tr^mmili
Taxinomia: Linguae Indoeuropaea e familia Anatolica
Status: lingua exstincta
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Usus
Aevum: saec. V - I a.C.n.
Situs: Lycia
Litterae:
Scriptura: Abecedarium Lycium
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Conexiones telae

recensere