Lingua Cambrica

lingua
(Redirectum de Lingua Cambriana)

Lingua Cambrica,[1] sive Wallica[2] et Vallica,[3] (Cymraeg sive y Gymraeg, dictum [kəmˈrɑːɨɡ], [ə ɡəmˈrɑːɨɡ]), est ramulus rami Brythonici (parente lingua Britannica) e familia linguarum Celtica. Homines hac lingua loquuntur in Cambria (Cymru), in Anglia a paucis prope finem Cambriae, et in Valle Tzubuto, colonia migrantium Cambrensium in Argentina condita. Alphabeto Cambrico scribitur.

Terrae Cambriae ubi adhuc hodie (2001) Lingua Cambrica usui est.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Giraldus Cambrensis: "adeo ut proverbialiter lingua Cambrica dici soleat Mon mam Cymbry, quod Latine sonat Mon mater Cambriae" (glamlat apud www.philological.bham.ac.uk).
  2. "Lingua Britannica seu Wallica": Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 12v.
  3. "Jerome Megiser, who published at Frankfort in 1593 forty versions of the Lord's Prayer, and in 1603 fifty versions of the same, thus heads the Welsh version, 'Anglo Saxonice, seu lingua Vallica et vetere Britannica'": R. M. White et R. Holt, edd., The Ormulum (Londinii, 1878) vide p. xii. Paulus Maria Ogerius, Graeca et Latina lingua hebraizantes (Venetiis, 1764) (vide p. 74 n. 5 apud Google Books).

Nexus externiRecensere