Linea Uerdingensis (Theodisce: Uerdinger Linie, etiam ik-ich-Linie) in linguistica ik/ich-isoglossam significat. Formae secundariae sunt ek sive ech.

Tabula lineam Uerdingensem demonstrat: In Polonia post Germanos anno 1945 fugatos Theodisce paene loquuntur; in Brandenburgo et Saxonia-Anhaltino dialecti una cum isoglossis hodie paene exstinctae sunt; amplius in occidentem versus isoglossa cum Linea Benrathensi congruit.

Ab hac isoglossa in septentriones vergens exempli gratia pro Ich gehe nach Hause (linguae Theodiscae altae; Latine: 'domum eo') dicitur: Ik goh noh Hus, in meridiem versus autem Theodisca alta ich (sive in dialectis ech, esch, vel isch) pars est dialecti; ibi dicitur: Isch jon noh Huus.

Linea Uerdingensis non est limes inter linguas definitus, sed lentum transitum dialectorum in continuo significat.

Nexus externusRecensere

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!