Libertinismus[1] potest esse:

  1. Libertinismus spiritualis: motus Christianus initii reformationis secundum quem homines salvati peccare non possunt et ea de causa eis licet omni modo se gerere. Calvinus anabaptistas ista voce ignominia afficiebat.
  2. Libertinismus philosophicus sive eruditus: motus philosophicus positus in recuperatione philosophiae scepticae Graecae pyrrhonismi et epicurismi, omnes formas revelationis reiciens.
  3. Libertinismus sexualis: descriptio inimica adversariorum (saepe religiosorum) libertinismi qui affirmant libertinismum doctrinam ab inclinatione stupri motam esse.
De imposturis Religionum, opus verisimiliter scriptum anno 1688, exemplum libertinismi

NotaeRecensere

  1. Bohuslaus Herwig, Antidotum Libertinismi Moderni, Pragae, anno 1768 (Textus apud Google Books).

Nexus interniRecensere

  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!