Leo Boellmann
Leo Boëllmann (natus apud Ensisheim in Elisatia die 25 Septembris[1] 1862; mortuus Lutetiae die 11 Octobris 1897) fuit compositor et organista Francicus.
Lutetiae scholam musicae ecclesiasticae École Niedermeyer absolvit ibique discipulus fuit Eugenii Gigout. Ab anno 1881 Lutetiae organista in ecclesia sancti Vincenti de Paulo fuit, primo organi in choro positi, ab anno 1896 organi capitalis. Hoc organum fuit opus clarissimum et praemiis donatum Aristidis Cavaillé-Coll. Patre mortuo a Gigout adoptatus est. Boëllmann ipse morbo pulmonum, ut videtur tuberculosi, mortuus est.
Inter compositiones eius sunt opera pro organo et clavili scripta, necnon musica cameralis, carmina, musica liturgica, opera lyrica.
Iudicia musica pro L'art musical pseudonymis le Révérend Père Léon et un Garçon de la salle Pleyel scripsit.[2]
Notae
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |