Leo Arcimovič
Obitus: 1 Martii 1973; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Officium
Patronus: Ioffe Institute, National Research Centre Kurchatov Institute, Universitas Publica Petropolitana, National Research Nuclear University, MSU Faculty of Physics
Memoria
Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
Leo Andreae filius Arcimovič (Russice Лев Андреевич Арцимович, tr. Lev Andreevič Arcimovič; Moscuae natus die 25 Februarii 1909, ibidem mortuus die 1 Martii 1973) fuit physicus Sovieticus, ab anno 1946 correspondens et ab anno 1953 ordinarius Academiae Scientiarum URSS socius, titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1969) atque nonnullis praemiis aliisque signis laudis Sovieticis ornatus.
Opera de physica atomica et nucleari atque de optica electronica creavit. Ductu eius, methodus electromagneticus divisionis isotoporum primo in Unione Sovietica elaboratus est. Arcimovič fuit particeps proiecti atomici Sovietici. Cum collaborantibus suis primitus fusionem nuclearem in plasma quasistationaria stabili perfecit.
Facultatis physico-mathematicae Universitatis Publici Albaruthenicae alumnus, annis ab 1932 ad 1936 in Universitate Leninopolitana docens, Arcimovič ab anno 1946 professor cathedrae physicae nuclearis applicatae Instituti Physico-Technicae Moscuensis, et ab anno 1953 professor Universitatis Moscuensis Lomonosovianae (ubi cathedram physicae nuclearis condidit et praefuit) erat.
Nexus externiRecensere
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie |