Vide etiam paginam discretivam: Regulus (discretiva).

Regulus, titulo originali Francogallico Le Petit Prince, est fabula celeberrima anno 1943 publicata a Gallico aviatore et scriptore Antonio de Saint-Exupery, qui eam scripsit cum Novum Eboracum visitaret.

Hic liber esse praecipue puerilis videtur, sed in eo gravissimae inveniuntur meditationes de vita et de amicitia. Saint-Exupery se fingit errantem per desertas regiones in Sahara ubi extraterrestrem invenit Regulum, qui omnino humanus videtur. In colloquiis eorum auctor plasmat meditationes de hominum stultitia et de veritatibus simplicibus quas pueri noscunt, homines autem obliviscuntur cum in aetate crescunt. Notissima est in fabula repugnantia inter puerum adultorumque de vita opiniones.

Fabulae summa in vulpeculae sententia continetur: "Solo animo bene cernimus. Quae plurimi sunt, oculis cerni non possunt." Sunt etiam notissimae hae sententiae: "Ei, quem semel mansuevisti, quidquid postea acciderit, perpetuo merito tuo accidet" et "Propter operam rosae tuae frustra praebitam rosa tua tanti est.".

Liber qui Francogallice inscribitur Le Petit Prince in 160 linguas redditus est eiusque 50 000 000 exemplarium vendita sunt.

In Latinum sermonem translatus est sub titulo Regulus primum ab Augusto Haury anno 1961, deinde ab Alexandro Winkler anno 2010.

Imagines nonnullae, ab ipso Saint-Exupery depictae, fabulam comitantur.

Argumentum

recensere

Incipit pars argumentorum quodam? finis fabulae allegoriae prodere potest.

Regulus parvam habitat stellam errantem, Asteroidem B612, ubi tres sunt vulcani (activi duo et unus dormiens) et rosa. Dies agit stellam curans et arbores adansonias eradicans, quae quotidie nascuntur illic et, si crescerent, asteroidem disrumperent. Quodam autem die Regulus relinquit asteroidem ad universum visitandum et in stellas alias advenit. Quemque planetam persona habitat qui probat, modo proprio, quanta stultitia adultis hominibus insit, sicut:

  • Rex, qui se putat stellas gubernare quia eas inepte iubet facere quae stellae quoquo modo per se faciant.
  • Gloriosus, qui omnibus admirationi cupit esse (quamquam solus vivit) et nihil nisi laudes audit.
  • Potator, qui bibit ut veritatem sui, sc. se bibulum esse, obliviscatur.
  • Negotiator, qui est semper operosus in ratione stellarum facienda quas putat esse suas quibusque impendendis alias stellas emi posse sibi persuasum est.
  • Curator lychno publico, qui asteroidem habitat ubi dies noctesque brevissimae sunt, ut numquam vacuus labor quoque tempore lucernas incendit et exstinguit. Unicus est homo animae bonae quem Regulus invenit.
  • Geographus, qui agit vitam tabulas describens sed numquam scrinium relinquit ad locos explorandos.

Editiones Latinae

recensere
  • Antonius a Sancto Exuperio (scripsit et ipse picturis ornavit), Regulus, vel Pueri soli sapiunt, qui liber «Le Petit Prince» inscribitur ab Augusto Haury in Latinum conversus, Lutetiae, edidit Fernandus Hazan, [1961].
  • Antoine de Saint-Exupéry, Regulus, Latine vertit Alexander Winkler, Mannheim, Artemis & Winkler, 2010

Nexus interni

Nexus externi

recensere