Laser[1][2][3] (-eris, n., nom. pl. -era;[1][4] aliquando -er, -eri, m.,[3] vel indecl., n.), vel instrumentum lasericum,[5] est apparatus qui lucem cohaerentem(d) (radium lasericum[6]) per emissionem stimulatam radiationis electromagneticae generat. Vocabulum Anglicum laser est acronymum pro light amplification by stimulated emission of radiation.[7] Lasera ab aliis luminibus eo differunt, quod lucem cohaerentem emittunt.

Radii laserici variorum colorum.

Prima lasera a Carolo Townes et Arthuro Leonardo Schawlow excogitata atque a Theodoro Maiman anno 1960 constructa sunt. Hodie in lectris discorum opticorum, impressoriis, instrumentis chirurgicis, multisque instrumentis aliis adhibentur.

Nexus interni recensere

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Cf. Leo Latinus (25 Decembris 2014). "Epistula LXXXIII". Epistulae Leoninae: 19 : “ quia laseribus (*laser, -eris, n. – Laser = Light Amplification by Stimulated Emission of Radiation) caeruleis in discum compactum multo plura data imponi possunt quam rubris.”
  2. Cf. Reijo Pitkäranta, Nuntii Latini diei 28 Maii 2010: “Laser 50 annos nuper complevit.”
  3. 3.0 3.1 Cf. Ranieri, Lucas. Vocabula recentia. . Scorpio Martianus : “laser, laseri : (acronymum pro lucis amplificatio stimulata emissione radiationis) radius lucis coherentis.”
  4. Vocabulo “laseris” (laser, -eris, n.) apud Plinium Maiorem occurritur, ubi nomen est cuiusdam suci, verisimiliter ex Linnaei Ferula assa-foetida extracti (confer Plinii Naturalem Historiam, XXII, 49-50, "Laser e silphio profluens"). Hoc docet laser certe exsistere posse quale verbum Latinum declinabile.
  5. Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (2009).
  6. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  7. I.e.lucis amplificatio per stimulatam emissionem radiationis’.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta laserica spectant.