Lang-8 est situs interretialis genere "social networking"? ad linguas discendas. Societas Tokii in Iaponia sita est.

Imago situs creandi Yangyang Xi Iaponiensi discipulo venit post linguae Sinicae studium. Imprimis Lang-8 divulgatum est mense Augusto 2006 ut investigatio de Yangyang Xi et Kazuki Matsumoto, ad discipulos Universitatis Kyoto? conclusum. Inter Aprilem et Augustum anni 2007 situs refectus est et die 29 Iunii 2007 Yangyang Xi societatem Lang-8 Inc. fundavit. Ab hoc tempore situs interretialis celeriter expandit ut homines nationum variarum orbis terrarum includantur.

Adiuncta

recensere

Situs viatorem creare sinit paginam usoris, ubi sermonem patrium et linguam (vel linguas) quam discit adferre potest. Tunc usor situs lingua nova scribit ut ab aliis oratoribus hac lingua loquentibus conrigatur. Usor igitur artem scribendi meliorem reddere potest. Usor quoque conrigere textus usorum aliorum potest, qui eius sermone patrio scripti sunt. Generaliter textus conriguntur festinato, interdum quidem intra minuta.

Nunc Lang-8 adhiberi quindecim variis linguis potest.

Nexus externus

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!