Lamina propria est textus conexivus, accurate pars cutis externae vel mucosae parietes interiores systematum digestorii, respiratorii et urinarii induentis. Lamina propria quamvis ad cutem sive mucosam pertinens se infra epithelium extendit et vasa capillaria concludit, quae epithelium nutriunt et ex eo aquam et alias materias deducunt.[1] Igitur laminae propriae et ad functionem systematis immunitatis et ad expansionem diversorum morborum pertinent.

Stomachi paries - Numerus 10 laminam propriam indicat.

NotaeRecensere

  1. Schiebler, H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag (Theodisce)

Nexus interni

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!