Lambertus (Theod. Lambert) Lensing (natus 14 Novembris 1889 Tremoniae, mortuus 25 Aprilis 1965 eodem loco) editor ac vir publicus primo factionis Centri, deinde CDU fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius editor actorum diurnorum fuit. Ipse gymnasium frequentavit et anno 1910 testimonium maturitatis accepit. Deinde annis 1910 - 1919 Monasterii, Monachii atque Lipsiae iurisprudentiae studebat. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit, postremo adiutans Francisci de Papen in oriente fuit. Anno 1920 primam probationem accepit. Deinde in domu editoria patris laboravit. Ibi et diurnariam "Tremoniam" ediderunt, quae anno 1923, cum Francici Regionem Ruranam occuparent, prohibebatur. Annis 1930 - 1933 praeses societatis editorum Rhenaniae inferioris et Westfaliae fuit. Cum Nazistae anno 1933 rerum potiti sint, Lensing a regimine domus editoriae recedere coactus est. Ab anno 1939 et Bello Orbis Terrarum II centurio interfuit. Anno 1945 domum revertebat, sed non prius quam 1949 domum editoriam iterum accepit. Annis 1953 - 1959 praeses editorum Germaniae fuit.

Cursus honorum

recensere

Lensing, qui ab anno 1919 sodalis Centri erat, annis 1929 - 1933 consiliarius urbis Tremoniae fuit. Bello Secundo Mundiali finito cum aliis factionem CDU condidit et anno 1946 praeses CDU in Westfalia factus est. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis 1951 - 1959 praeses CDU Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit et anno 1954 - 1958 ibi legatus ad senatum terrae erat.

Nexus externi

recensere