Tiesj Benoot
(Redirectum de Laetitia Benoot)
Laetitia "Tiesj" Benoot (natus Gandavi die 11 Martii 1994) est professionalis birotarius Belgicus, qui ex anno 2014 pro Lotto–Soudal UCI WorldTeam cursu viario certat.[1]
Benoot extra mundum birotationis est scholasticus qui oeconomiae in Universitate Gandavensi studet.[2]
Tiesj, eius agnomen Nederlandicum, ex Tish, agnomine Anglico Laetitiae Hinojosa, cantricis compositorisque carminum Americanae, appellatur, quia parentes musicam Hinojosanam magnopere amabat.[3]
Praemium pugnacitatis in statione nona Circuitus Franciae die 14 Iulii 2019 accepit.
Notae
recensere- ↑ "Lotto-Soudal". Directvelo. Association Le Peloton.
- ↑ Ryan, Barry (6 Aprilis 2015). Benoot underlines promise with fifth place on Tour of Flanders debut. . cyclingnews.com.
- ↑ De Beck, Mike (10 Aprilis 2015). Aan deze zangeres heeft Benoot zijn sappige naam te danken. . hln.be.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tiesj Benoot spectant. |