Laestrygones sunt gens mythica gigantium anthropophagorum decimo carmine Odysseae memorata. Nam Ulixes, ab Aeolo ventorum magistro dimissus, sex dies navigat et Telepylum ad portum Laestrygonum pervenit, ubi regnat Antiphates. Ibi omnes naves alias ipsis nautis (qui cenam indigenis praebuerunt) amittit praeter unam qua vix effugit.

Pictura Romana (exeunte primo saeculo a.C.n.) Laestrygonas ostendens classem Ulixis lapidibus delentes.

Thucydides, rerum gestarum scriptor, opinionem hominum suae aetatis secutus, Laestrygonas in Sicilia locabat.[1]. Econtra Victor Bérard[2] eos ad septentrionale insulae Sardiniae (Porto Pozzo) promunturium locare volebat.

NotaeRecensere

  1. Historiae VI.2.1
  2. Dans le sillage d'Ulysse, A. Colin, 1933.

FontesRecensere

  • Odyssea, carmine decimo, versibus 80-132.

Plura legere si cupisRecensere