Ladislaus Kosiniak-Kamysz

medicus, politicus

Ladislaus, vulgo Władysław Kosiniak-Kamysz (Cracoviae natus die 10 Augusti 1981) est medicus et politicus Polonus.

Wikidata Ladislaus Kosiniak-Kamysz
Res apud Vicidata repertae:
Ladislaus Kosiniak-Kamysz: imago
Ladislaus Kosiniak-Kamysz: imago
Nativitas: 10 Augusti 1981; Cracovia
Patria: Polonia

Familia

Genitores: Andrzej Kosiniak-Kamysz;

Nepos coloni, filius politici Andreae qui minister valetudinis annis 1989–1991 meruerat (communistis nuper e potestate deiectis), Ladislaus Kosiniak-Kamysz in urbe nativa educatus est ubi lyceum Ioannis Sobieski frequentavit. Alumnus est scholae medicae Universitatis Iagellonicae ubi gradum doctoris anno 2010 ascendit: ibi in collegio medico laborare coepit, sed, iam sodalis factionis populi Polonici, die 18 Augusti 2011 minister laboris rerumque socialium factus est, primo ministro Donaldi Tusk; quo officio usque in 16 Novembris 2015 functus est. Eo mense, factione sua in comitiis nationalibus malo successu contendente, Ladislaus Kosiniak-Kamysz dux factionis promotus est. Comitiis autem Novembris 2023 Donaldo Tusk sociisque bonus successus evenit: ergo Tusk a die 13 Decembris eius anni primus minister iterum merens Ladislaum Kosiniak-Kamysz in officiis primi ministri vicarii et ministri munitionis nationalis convocavit.

Nexus externi

recensere