Lacus supersalsus est mesogaeum corpus aquae quod maiores chloridi natrii vel aliorum salum mineralium concentrationes continet, gradibus salsis plus quam gradus aquae marinae (3.5%, i.e. 35 grammata/litrum). Vigent certae microorganismorum et crustaceorum species in his altae salinitatis circumiectis,[1] quae alioquin plurimis vitae generibus inhospitalia sunt. Nonnullae harum specierum desiccatae dormientes iacent, et organismi nonnullarum specierum plus quam annorum 250 milliones superesse potuerunt.[2][3]

Lacus Assal, salsissmus orbis terrarum extra Antarcticam lacus.

Salsissimus orbis terrarum lacus est Stagnum Domini Ioannis in Vallibus Siccis McMurdoanis in Antarctica situs. Huic stagno est gradus salinitatis plus quam 44 centesimae[4] (i.e., duodecies salsa quam aqua marina); salinitas alta ne Lacus Domini Ioannis conglaciet prohibet, etiam cum temperaturae sub –50 °C essent.[4] Sunt alii lacus supersalsi inter Valles Siccas McMurdoanas, sed plurimae omnem per annum glacie teguntur.

Salsissimus extra Antarcticam lacus est Lacus Assal,[5][6] in Dzibuto situs, cui est gradus salinitatis 34.8 centesimarum, sed fortasse notissima lacuum supersalsorum exempla sunt Mare Mortuum (33.7% salinitate), Magnus Lacus Salsus (variabili salinitate 5%–27%) et lacus Elton (18%–52%). Mare Mortuum, quod Israel et Ripam Occidentalem a Iordania separat, est profundissimus orbis terrarum lacus supersalinus.[7] Magnus Lacus Salsus, in Uta situs, quamquam paene ter aream superficialem Maris Mortui habeat, humilior est, et multo maiores fluctuationes quam Mare Mortuum patitur; unde gradus salinitatis Magni Lacus Salsi quoque magnopere fluctuatur. Suis gradibus humillibus notis exstantibus, 7.7-ies salinitatis aquae marinae appropinquat, sed suis gradibus altis exstantibus, salinitas ad gradum solum oceano aliquantulum altiorem deminuitur.[8][9][10]

Inveni possunt alii lacus supersalsi in America Septentrionali occidentali (praeter Magnum Lacum Salsum, Lacus Mono) et in Africa (praeter Lacum Assal, Makgadikgadi Pan?, lacus temporalis),[11] atque adest in Niau, insula in Polynesia Francica, paludosa lacuna landlocked et supersalsa.

Notae recensere

  1. Hammer, Ulrich Theodore (1986). Saline lake ecosystems of the world. Springer. ISBN 90-6193-535-0 .
  2. Horikoshi, Koki; W. D. Grant (1998). "Microbial life in hypersaline environments". Extremophiles: microbial life in extreme environments. Wiley-Liss, Inc.. pp. 93–132. ISBN 0-471-02618-2 .
  3. Vreeland, R.H.; Rosenzweig W. D., et D. W. Powers (2000). "Isolation of a 250 million-year-old halotolerant bacterium from a primary salt crystal.". Nature 407 (6806): 897–900 .
  4. 4.0 4.1 G. M. Marion (1997). "A theoretical evaluation of mineral stability in Don Juan Pond, Wright Valley, Victoria Land". Antarctic Science 9: 92–9 .
  5. https://web.archive.org/web/20110525185140/http://aem.asm.org/cgi/reprint/27/5/819.pdf.
  6. "Science & Nature - Wild Africa". BBC. 1 Iulii 2008 .
  7. Goetz P. W., ed., The New Encyclopaedia Britannica (15th ed.), vol. 3, (Chicago, 1986), p. 937.
  8. Christine Wilkerson. "Utah's Great Salt Lake and Ancient Lake Bonneville, PI39 - Utah Geological Survey". Geology.utah.gov .
  9. Allred, Ashley; Baxter, Bonnie. "Microbial life in hypersaline environments". Science Education Resource Center at Carleton College .
  10. Kjeldsen K. U., Loy A., Jakobsen T. F., Thomsen T. R., Wagner M, Ingvorsen K. (Maius 2007). "Diversity of sulfate-reducing bacteria from an extreme hypersaline sediment, Great Salt Lake (Utah)". FEMS Microbiol. Ecol. (U.S. National Library of Medicine, National Institutes of Health) 60 (2): 287–98 .
  11. Hogan, C. Michael (2008). "Makgadikgadi". The Megalithic Portal .