Lacus subglacialis est lacus sub glaciario semper conditus. In Antarctica, ubi scuti glaciali altitudo usque ad 4 chm accedere potest, lacus subglaciales circa 150 instrumentis radioelectricis detectoriis inventi sunt. Ad aliquot lacus etiam foramina machinis terebratoriis terebrata sunt. Lacus Antarcticae etiam fluminibus subglacialibus coniungi supponuntur, sed haec flumina nondum certe inventa sunt.

Fundus Whillans lacùs, primum per foramen terebratum visus
Terebratio ad Vostok lacum

Lacus AntarcticaeRecensere

Lacus Antarcticae subglaciales maximi vel iam explorati sunt:

aliique.

Aqua subglacialis aliis locisRecensere

 
Europae oceanus sub glacie

In Europa Iovis satellite et in Encelado Saturni satellite oceani vel maria subglacialia sunt.

In Islandia, ubi montes igniferi glaciario tecti existunt, circa eos haud raro aqua tabescit et quoddam lacui subglaciali simile facit.

Nexus externiRecensere

  • De lacubus Antarcticae (Anglice)